monumenta.ch > Augustinus > 125
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXIV. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXVI. SERMO AD PLEBEM.

IN PSALMUM CXXV. SERMO AD PLEBEM. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Sicut iam meministis, ex ordine nobis tractantibus iste psalmus est centesimus vicesimus quintus, qui inter illos psalmos est, quorum est titulus, Canticum graduum. Est autem, sicut nostis, vox ascendentium: quo, nisi ad illam supernam Ierusalem, matrem omnium nostrum, quae est in coelis? Quae superna est, ipsa et aeterna: haec autem quae in terra fuit, umbram habebat illius. Itaque ista cecidit, illa permanet: haec implevit tempus praedicationis, illa tenet aeternitatem nostrae reparationis. Ab illa peregrinamur in hac vita, ad eius reditum suspiramus: tamdiu miseri et laborantes, donec ad illam redeamus. Nec cives nostri Angeli dimiserunt nos in peregrinatione, sed annuntiaverunt nobis ipsum Regem venturum ad nos. Et venit ad nos, et contemptus est inter nos a nobis, et postea nobiscum : et docuit nos contemni, quia contemptus est; docuit tolerare, quia toleravit; docuit pati, quia passus est; et promisit resurrecturos, quia resurrexit, in seipso ostendens quid sperare debeamus. Si ergo, fratres, Prophetae antiqui, patres nostri, antequam Dominus Iesus Christus veniret in carne, antequam mortuus resurrexisset et ascendisset in coelum, suspirabant tamen illi civitati; quantum nos oportet desiderare, quo nos ipse praecessit, et unde nunquam recessit? Non enim Dominus sic venit ad nos, ut desereret Angelos: et illis mansit, et ad nos venit; illis mansit in maiestate, ad nos venit in carne. Eramus autem ubi? Si redemptor noster ille dicitur captivi tenebamur. Ubi ergo tenebamur, ut ille veniret redimere captivos? ubi tenebamur? Forte apud barbaros? Peior est barbaris diabolus et angeli eius. Ipsi antea tenebant genus humanum: ab eis redemit nos, qui non aurum neque argentum, sed sanguinem suum pro nobis dedit.
2 Quomodo autem homo venerat in captivitatem, Paulum apostolum interrogemus. Etenim ipse praecipue gemit in ista captivitate, suspirans aeternae Ierusalem; et docuit nos gemere ex ipso Spiritu quo et ille impletus gemebat. Hoc enim ait: Omnis creatura congemiscit et dolet usque nunc. Et iterum: Vanitati enim creatura subiecta est, ait, non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. Omnem creaturam dixit in hominibus etiam non credentibus, sed tamen credituris, ingemiscere creaturam in laboribus. Numquidnam in his tantum gemit, qui nondum crediderunt? iam vero in his qui crediderunt non gemit, nec parturit creatura? Non solum autem, inquit, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, id est, qui iam spiritu Deo servimus, qui iam mente Deo credidimus, et in ipsa fide primitias quasdam dedimus, ut primitias nostras sequamur: ergo et nos ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Gemebat ergo et ipse, et gemunt omnes fideles, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui. Ubi gemunt? In ista mortalitate. Quam redemptionem exspectant? Corporis sui, quae praecessit in Domino, qui resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum. Hoc nobis antequam reddatur, necesse est gemamus, etiam fideles, etiam sperantes. Ideo sequitur ibi, et dicit; cum diceret, Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri; quasi diceretur ei, Quid tibi ergo profuit Christus, si adhuc gemis; et quomodo Salvator salvum te fecit? qui gemit, adhuc aegrotat: subiunxit et ait, Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Ecce quare gemimus, et quomodo gemimus; quia quod speramus, iam quidem exspectamus, sed nondum tenemus, et donec teneamus, in tempore suspiramus, quia desideramus, quod nondum tenemus. Quare? Quia spe salvi facti sumus. Iam caro sumpta de nobis in Domino, non spe, sed re salva facta est. Resurrexit enim et ascendit in capite nostro caro nostra salva; in membris adhuc salvanda est. Secura gaudeant membra, quia a capite suo non sunt deserta. Dixit enim membris laborantibus: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Ita factum est ut converteremur ad Deum. Spem enim non habebamus, nisi ad saeculum; et inde servi miseri, et bis miseri, quia et in hac vita spem posueramus, et faciem habentes ad saeculum, dorsum contra Deum. Cum vero converterit nos Dominus, ut iam incipiamus faciem habere ad Deum, et dorsum ad saeculum, qui adhuc in via sumus, tamen patriam attendimus: et quando forte aliquam tribulationem patimur, sed tamen tenemus viam, et ligno portamur; asper quidem ventus, sed ventus prosper est; cum labore quidem, sed cito ducit, cito perducit. Quia ergo de captivitate nostra gemebamus, gemunt autem et illi qui iam crediderunt; quomodo autem facti sumus captivi, obliti fuimus, sed per Scripturam commemoramur: Paulum ipsum Apostolum interrogemus; ait enim, Scimus enim quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Ecce unde facti sumus captivi, quia venundati sumus sub peccato. Quis nos vendidit? Nos ipsi, qui consensimus seductori. Vendere nos potuimus, redimere nos non possumus. Vendidimus nos consensione peccati, redimimur in fide iustitiae. Sanguis enim innocens datus est pro nobis, ut redimeremur. Quemcumque sanguinem ille fudit persequendo iustos, qualem sanguinem fudit? Iustorum quidem sanguinem fudit; Prophetarum, patrum nostrorum, iustorum sanguinem fudit et martyrum: tamen omnes de propagine peccati venientes. Unum sanguinem fudit eius qui non iustificatus, sed iustus natus est: illo sanguine fuso, perdidit quos tenebat. Pro quibus enim datus est innocens sanguis, redempti sunt; et conversi a captivitate, cantant istum psalmum.
3 Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Hoc voluit dicere, Facti sumus gaudentes. Quando? Cum converteret Dominus captivitatem Sion. Quae Sion? Ipsa Ierusalem, et aeterna Sion. Quomodo aeterna Sion, quomodo captiva Sion? In angelis aeterna, in hominibus captiva. Non enim omnes illius civitatis cives captivi sunt; sed qui inde peregrinantur, ipsi captivi sunt. Homo civis est Ierusalem, sed venditus sub peccato, factus est peregrinus. De propagine ipsius natum est genus humanum, et implevit terras captivitas Sion. Et ista captivitas Sion quomodo umbra illius Ierusalem? Umbra illius Sion quam acceperunt Iudaei in imagine, in figura fuit in captivitate in Babylonia, et post septuaginta annos rediit ille populus ad civitatem suam . Septuaginta anni significant omne tempus quod septem diebus volvitur: cum autem transierit omne tempus, tunc redimus et nos ad patriam nostram; quomodo ille populus post septuaginta annos rediit a captivitate Babyloniae. Babylonia est enim mundus iste: Babylonia enim interpretatur, Confusio. Videte si non est confusio tota vita humana. Quidquid agunt homines in spe vana, quando cognoverint quid agunt, erubescunt. Quare laborant? cui laborant? Filiis meis, inquit. Et ipsi cui? Filiis suis. Et ipsi quibus? Filiis suis. Nemo ergo sibi. Ab ista ergo confusione iam conversi erant, quibus dicit Apostolus: Quam enim gloriam habebatis in his, in quibus nunc erubescitis? Confusio ergo est ista tota vita rerum humanarum, non pertinens ad Deum. In hac confusione, in ista Babylonia, captiva tenetur Sion: sed convertit Dominus captivitatem Sion.
4 Et facti sumus, inquit, sicut consolati: id est, gavisi sumus, tanquam consolationem accipientes. Consolatio non est nisi miserorum, consolatio non est nisi gementium, lugentium, Quare quasi consolati, nisi quia adhuc gemimus. Gemimus in re, consolamur in spe: cum transierit res, de gemitu gaudium veniet aeternum, ubi non opus erit consolatione, quia nulla miseria sauciabimur. Quare autem velut consolati ait, et non ait, consolati? Non semper quasi ad similitudinem ponitur hoc verbum, sicut: quod dicimus, sicut, aliquando ad proprietatem refertur, aliquando ad similitudinem; modo ad proprietatem relatum est. Sed exempla nobis etiam de communi locutione hominum danda sunt, ut facile intelligatur. Quando dicimus, Sicut vixit pater, ita et filius; ad similitudinem hoc dicimus: et, Sicut pecus moritur, ita homo moritur; ad similitudinem hoc dicitur. Quando autem dicimus, Fecit sicut vir bonus; numquid non est vir bonus, sed similitudinem habet viri boni? Fecit tanquam iustus; hoc tanquam, non negat eum iustum esse, sed proprietatem eius ostendit. Fecisti sicut senator: Ergo non sum senator, si dicat: Imo quia es, sicut senator fecisti; et quia iustus es, sicut iustus fecisti; et quia bonus es, sicut bonus fecisti. Ergo quia et isti vere consolati erant, sicut consolati gaudebant; id est, magnum erat gaudium ipsorum, tanquam consolatorum, illo consolante morituros qui mortuus est. Omnes enim moriendo gemimus: consolatus est ille qui mortuus est, ne mori timeremus. Prior resurrexit, ut haberemus quod spararemus. Quia ergo prior resurrexit, spem nobis dedit: quia in miseria positi, spe consolati sumus; hinc gaudium magnum. Et convertit Dominus captivitatem nostram, ut iam de captivitate viam teneamus, et eamus ad patriam. Iam ergo redempti, in via non timeamus insidiantes hostes nostros. Ideo enim redemit nos, ut non audeat hostis insidiari nobis, si de via non recesserimus. Ipse enim Christus factus est via. Vis non pati latrones! Ait tibi: Viam tibi stravi ad patriam; noli de via recedere. Talem viam munivi, ut latro ad te non audeat accedere; tu ab illa noli recedere, et latro ad te non audet accedere. Ambula ergo in Christo et canta gaudens, canta tanquam consolatus; quia ille te praecessit, qui iussit ut sequaris.
5 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Os, fratres mei, quod habemus in corpore, quomodo repletur gaudio? Non solet impleri, nisi aut cibo, aut potu, aut aliquare tali missa in os. Impletur aliquando os nostrum: et plus est quod dicimus Sanctitati vestrae; quando os plenum habemus, loqui non possumus. Habemus autem intus os, id est in corde, unde quidquid procedit, si malum est, inquinat nos; si bonum est, mundat nos. De ipso enim ore audistis, dum Evangelium legeretur. Insultabant enim Iudaei Domino, quia discipuli eius non lotis manibus manducabant. Illi insultabant, qui munditiam foris habebant, et intus maculis pleni erant; illi insultabant, quorum iustitia non erat, nisi in oculis hominum. Dominus autem quaerebat munditiam nostram interiorem; quae si fuerit, necesse est ut et quae foris sunt munda sint. Mundate, inquit, quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. Ipse Dominus dicit alio loco: Verum date eleemosynas, et ecce omnia munda sunt vobis. Unde autem procedit eleemosyna? De corde. Si enim manum porrigas, nec in corde miserearis, nihil fecisti; si autem in corde miserearis, etiamsi non habeas quod porrigas manu, acceptat Deus eleemosynam tuam. Illi autem iniqui, foris quaerebant munditiam. De talibus erat etiam ille pharisaeus qui invitaverat Dominum, quando accessit mulier quae in civitate peccatrix erat et famosa, quae lacrymis lavit pedes Domini, tersit capillis, unxit unguento. Pharisaeus ergo, qui invitaverat Dominum, et munditiam non habebat nisi forinsecus corpore, corde autem plenus erat iniquitate et rapina, dixit apud semetipsum: Iste si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Unde noverat utrum sciret, an nesciret? Sed ideo eum nescire arbitratus est, quia non a se eam repulit. Si enim accessisset ad ipsum pharisaeum talis mulier, ille qui munditiam tenebat quasi in carne, exsufflaret, repelleret, abiiceret; ne immunda tangeret mundum, et contaminaret eius munditiam. Quia hoc non fecit Dominus, ideo illum credidit nescisse qualis mulier illi accessisset ad pedes; Dominus autem non solum illam noverat, sed et cogitationes illius audiebat: quia etsi contactus corporis aliquid facit, o immunde pharisaee, caro Domini posset pollui contactu mulieris, an mulier mundari contactu Domini? Permittebat autem medicus aegrotam tangere medicamentum; et illa quae venerat, noverat medicum; et quae solebat in sua fornicatione fortasse esse frontosa, frontosior facta est ad salutem. Irrupit in domum quo non erat invitata; sed vulnera habebat, et illuc venerat ubi medicus recumbebat. Ille autem qui invitaverat medicum, sanus sibi videbatur; propterea non curabatur. Iam quae sequuntur in Evangelio nostis, quomodo confusus est ipse pharisaeus, cum ei ostenderet quia et illam mulierem noverat, et cogitationem ipsius audierat.
6 Sed ad id revertamur quod modo de Evangelio lectum est, quod pertinet ad praesentem versum ubi dictum est, Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione: quaerimus enim quod os, et quae lingua. Attendat Charitas vestra. Insultatum est Domino, quia non lotis manibus discipuli eius manducarent. Respondit illis Dominus sicut oportebat, et vocatis turbis ait: Audite omnes, et intelligite. Omne quod intrat in os, non coinquinat hominem, sed quod exit. Quid est hoc? Cum dixit, Quod intrat in os, nonnisi os corporis voluit ostendere. Intrant enim cibi, et non coinquinant homines cibi; quia, Omnia munda mundis; et, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. In figura Iudaeis posita erant quaedam, et immunda dicta sunt. Sed postea quam lux ipsa venit, remotae sunt umbrae, non sumus retenti in littera, sed vivificati in spiritu: et non est impositum iugum observationis Christianis, quod impositum erat Iudaeis; quia Dominus dixit, Iugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est : et, Omnia, ait Apostolus, munda mundis: immundis autem et infidelibus, nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. Quid voluit intelligi? Mundo homini et panis et porcina munda est, immundo nec panis, nec porcina. Immundis autem, inquit, et infidelibus nihil est mundum. Quare nihil est mundum? Sed polluta sunt, inquit, eorum et mens et conscientia: quia si interius quod est, immundum est; foris quod est, nihil mundum esse potest. Si ergo illis quibus interiora immunda sunt, exteriora munda esse non possunt; si volueris ut exteriora munda sint, interiora mundato. Ibi est enim os quod implebitur tibi gaudio, et quando taces: quando enim taces et gaudes, os tuum clamat ad Deum. Sed vide unde gaudeas. Si de saeculo gaudes, immundo gaudio vociferaris ad Deum: si vero de redemptione gaudes, quomodo dixit psalmus iste, Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus iucundati; tunc impletur vero gaudio os tuum, et lingua tua exsultatione: manifestum est quia in spe gaudes, et acceptum est gaudium tuum apud Deum. In ipso gaudio, vel in ipso ore quod habemus intus, et manducamus et bibimus: sicut de isto ore ad refectionem corporis, sic et de illo ore ad refectionem cordis. Nam inde, Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
7 Si autem non facit immundum nisi quod exit de ore, et hoc cum audimus in Evangelio, non intelligimus nisi os corporis; absurdum est et nimis stultum, ut tunc putemus non fieri immundum hominem, cum manducat, tunc autem putemus immundum, si vomat. Ait enim Dominus: Non quod intrat in os, sed quod exit, coinquinat. Quando ergo manducas, non fis immundus; et quando vomis, efficeris immundus? Quando bibis, non es immundus; et quando spuis, immundus es? Quando spuis enim, de ore tuo exit aliquid; quando bibis, in os intrat aliquid. Quid voluit dicere Dominus, Non quod intrat in os, sed quod exit, inquinat? Secutus eodem loco secundum alium evangelistam dixit quae sunt quae procedunt de ore; ut intelligas non de ore corporis eum dixisse, sed de ore cordis. Ait enim: De corde enim exeunt cogitationes malae, fornicationes, homicidia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem: non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem . Illa ergo, fratres mei, quomodo exeunt de ore, nisi quia exeunt de corde, sicut ipse Dominus dicit? Non enim quando illa loquimur, tunc nos maculant. Ne quis dicat: Quando loquimur, de ore nostro exeunt, quia verba et voces de ore nostro exeunt; et quando mala loquimur, immundi efficimur. Quid si aliquis non loquatur, et tantum cogitet mala, mundus est, quia de ore ipsius corporis nihil processit? Sed de ore cordis iam Deus audivit. Ecce, fratres mei, attendite quae dico. Nomino furtum: modo nominavi furtum; numquid quia nominavi furtum, contaminavit me furtum? Ecce de ore meo exiit, et non me fecit immundum. Fur autem surgit in nocte, et nihil dicit ore, et faciendo fit immundus. Non solum non dicit, sed et premit facinus toto silentio; et usque adeo vocem suam timet audiri, ut nec vestigia sua velit sonare: numquid ergo quia ita silet, mundus est? Plus autem dico, fratres mei. Ecce adhuc in stratu suo iacet, nondum surrexit ut furtum faciat; vigilat, et exspectat ut homines dormiant: iam Deo clamat, iam fur est, iam immundus est, iam facinus de ore interiore processit. Quando enim facinus ex ore procedit? Quando voluntas faciendi decernitur. Decrevisti facere; dixisti, fecisti. Si furtum non feceris foris; forsitan ille non meruit perdere, cui disponebas auferre: et ille nihil perdidit, et tu de furto damnaberis. Decrevisti occidere hominem; dixisti in corde, sonuit de ore tuo interiore homicidium: adhuc vivit homo, et tu homicida puniris. Quid sis enim apud Deum, quaeritur, non quid non dum apparueris apud homines.
8 Certe ergo novimus, et nosse debemus, et tenere quia est os cordis, est et lingua cordis. Ipsum os impletur gaudio: in ipso ore intus oramus Deum, quando labia clausa sunt, et patet conscientia. Silentium est, et clamat pectus: sed auribus cuius? Non hominis, sed Dei. Securus ergo esto; ille audit qui miseretur. Et rursus quando nemo hominum audit mala, si procedunt de ore tuo, noli esse securus, quia ille audit qui damnat. Susanna non audiebatur ab iniustis iudicibus, tacebat et orabat. Os eius non audiebatur ab hominibus, cor eius clamabat ad Deum. Numquid quia vox eius de ore corporis non processit, propterea exaudiri non meruit? Exaudita est illa; quando oravit, nemo hominum scivit. Ergo, fratres, quid habeamus in ore interiore, cogitate. Ibi videte ne quid mali dicatis intus, et nihil mali facitis foris: non potest enim fieri ab homine foris, nisi quod dictum fuerit intus. Custodi os cordis a malo, et innocens eris: innocens erit lingua corporis tui, innocentes manus erunt; etiam pedes innocentes erunt, oculi innocentes erunt, aures innocentes erunt; omnia membra tua iustitiae militabunt, quia imperator iustus tenuit cor.
9 Tunc dicent inter Gentes, Magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati. Videte, fratres, si modo Sion non illud dicit inter Gentes, per totum orbem terrarum; videte si non ad Ecclesiam curritur. In toto orbe terrarum pretium nostrum accipitur; Amen respondetur. Dicunt ergo inter Gentes Ierosolymitani captivi, Ierosolymitani redituri, peregrini, suspirantes patriae suae. Quid dicunt? Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati. Numquid ipsi secum fecerunt? Ipsi male secum fecerunt, quia sub peccato se vendiderunt. Redemptor venit, et bene cum illis fecit: et magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati.
10 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Quid sit hoc, attendat Charitas vestra. Iam dixerat, Cum converteret Dominus captivitatem Sion. Quasi de praeterito loquebatur: sed solet fieri ut de praeterito loquens, futura praenuntiet Propheta. Nam quasi de praeterito loquebatur, cum in alio psalmo diceret, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Non dixit, fossuri sunt; non dixit, dinumerabunt; non dixit, divident sibi vestimenta mea; non dixit, super vestimentum meum mittent sortem: futura erant, et quasi facta cantabantur. Omnia enim quae futura sunt, Deo iam facta sunt. Hic ergo cum diceret, 'Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati; tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione;' ut ostenderet se figura praeteriti futura cogitare, ait, 'Tunc dicent inter Gentes.' Dicent, iam de futuro est. 'Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati.' Tunc cum cantabantur, futura erant, et nunc videntur praesentia. Ergo orat tanquam de futuris, qui futura tanquam praeterita praecinebat: Converte, Domine, captivitatem nostram. Nondum erat ergo conversa captivitas, quia nondum Redemptor advenerat. Ergo, quando cantati sunt Psalmi, quod orabatur tunc, iam factum est: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Sicut convertuntur torrentes in austro, sic converte captivitatem nostram. Quaerebatur quid sit; sed patebit modo, adiuvante Domino, vestris orationibus. Quodam loco Scriptura, cum praeciperet et moneret de operibus bonis, ait: Sicut glacies in sereno, ita solventur peccata tua. Ergo peccata ligabant nos. Quomodo? Quomodo frigus ligat aquam ne currat. Et illigati frigore peccatorum gelavimus. Auster autem calidus ventus est: quando fiat auster, liquescit glacies, et implentur torrentes. Torrentes autem dicuntur flumina hiemalia; magno enim impetu repentinis aquis impleta currunt. Gelaveramus ergo in captivitate; constringebant nos peccata nostra: flavit auster Spiritus sanctus; dimissa sunt nobis peccata, soluti sumus a frigore iniquitatis; tanquam glacies in sereno, solvuntur peccata nostra. Curramus ad patriam, quasi torrentes in austro. Diu enim laboravimus, et laboramus etiam facientes bene. Nam ipsa vita humana quam ingressi sumus, misera est, laboribus plena, doloribus, periculis, aerumnis, tentationibus. Nolite seduci gaudio rerum humanarum; flenda in rebus humanis advertite. Poterat ridere prius puer qui nascitur: quare a fletu incipit vivere? Ridere nondum novit; quare plorare iam novit? Quia coepit ire in istam vitam. Sed si de illis captivis est, hic flet et gemit; sed veniet gaudium.
11 Sequitur enim: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. In ista vita, quae plena est lacrymis, seminemus. Quid seminabimus? Opera bona. Opera misericordiae semina nostra sunt: de quibus seminibus ait Apostolus, 'Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei'. Loquens itaque de ipsis eleemosynis, quid ait? Hoc autem dico, Qui parce seminat, parce et metet. Ergo qui multum seminat, multum metet: qui parce seminat, parce et metet; et qui nihil seminat, nihil metet. Quare desideratis latos fundos, ubi multa semina seminetis? Latior vobis non est ubi seminetis, quam Christus, qui in se voluit seminari. Terra vestra Ecclesia est; seminate quantum potestis. Sed parum habes unde facias. Habes voluntatem? Quomodo nihil esset quod habes, si non adesset bona voluntas; sic et quia non habes, noli esse tristis, si est tibi bona voluntas. Quid enim seminas? Misericordiam. Et quid metes? Pacem. Numquid autem dixerunt Angeli, Pax in terra divitibus hominibus? Sed, Pax in terra hominibus bonae voluntatis. In Zacchaeo magna voluntas, in Zacchaeo charitas magna. Suscepit Dominum hospitio, gaudens suscepit, et dimidium patrimonii sui pauperibus promisit se daturum, et si cui aliquid abstulerat, quadruplum redditurum; ut intelligas propterea sibi eum tenuisse dimidium, non ut haberet quod possideret, sed ut haberet unde debita redderet. Magna voluntas; multum dedit, multum seminavit. Ergo vidua illa quae duo minuta misit, parum seminavit? Imo tantum, quantum Zacchaeus. Minores enim facultates ferebat, sed parem voluntatem habebat. Misit duo minuta de tanta voluntate, de quanta Zacchaeus dimidium patrimonii sui. Si attendas quid dederunt, diversa invenies: si attendas unde dederunt, paria invenies; quidquid habuit dedit illa, et quod habuit dedit ille.
12 Fac aliquem non habere vel duos nummos: est aliquid vilius quod seminemus, ut metamus illam messem? Est: Calicem aquae frigidae qui dederit discipulo, non perdet mercedem suam. Calix aquae frigidae non duobus nummis, sed gratis constat; tamen aliquando sic gratis constat, ut habeat illum alius, et alius non habeat: si ergo ille qui illum habet, dederit illi qui non habet; tantum dedit, si de plena charitate dedit quod dedit, tantum dedit, quantum illa in duobus minutis, quantum Zacchaeus in dimidio rerum suarum. Non enim sine causa addidit, frigidae, ut pauperem ostenderet. Ideo dixit, Calicem aquae frigidae, ne quis vel inde causaretur quod lignum non habuerit unde calefaceret aquam. Calicem aquae frigidae qui dederit uni ex minimis, non perdet mercedem suam . Quid si nec hoc habeat? Securus sit, etsi nec hoc habet; Pax in terra hominibus bonae voluntatis: tantum illud timeat, ne habeat et non faciat. Si enim habet et non facit, intus gelavit; nondum soluta sunt peccata eius sicut torrens in austro, quia voluntas frigida est. Quid valent tanta bona quae possidemus? Accedit voluntas fervens, iam soluta calore austri; etsi nihil habeat, totum illi computatur. Quanta sibi praestant mendici? Intendat Charitas vestra quomodo fiat eleemosyna. Certe mendici sunt in quos facis eleemosynam, mendici egent. Attenditis forte fratres vestros, si aliquo egent; tribuitis, si est in vobis Christus, etiam exteris. Sed si illi sunt mendici, qui professionem habent petendi, in aerumna et ipsi habent quod praestent sibi invicem. Non illos deseruit Deus, unde probentur, quia faciunt eleemosynas. Iste non potest ambulare; qui potest ambulare, pedes suos accommodat claudo; qui videt, oculos suos accommodat caeco; et qui iuvenis est et sanus, vires suas accommodat vel seni vel aegroto, portat illum: ille indiget, ille dives est.
13 Aliquando et dives invenitur pauper, et a paupere praestatur illi aliquid. Venit nescio quis ad flumen, tanto delicatior quanto ditior; transire non potest: si nudatis membris transiret, frigesceret, aegrotaret, moreretur: accedit pauper exercitatior corpore, traiicit divitem; eleemosynam facit in divitem. Ergo nolite eos tantum putare pauperes, qui non habent pecuniam. In quo quisque pauper est, ibi illum vide; quia forte tu in eo dives es, in quo ille pauper est, et habes unde accommodes. Forte membra tua accommodas, et plus est quam si pecuniam accommodares. Consilio indiget, tu plenus es consilio; in consilio ille pauper, tu dives es. Ecce nec laboras, nec aliquid perdis; das consilium, et praesitisti eleemosynam. Modo, fratres mei, cum loquimur, quasi pauperes ad nos estis; et quia nobis Deus dignatus est dare, damus inde vobis; et omnes ab illo accipimus, qui solus est dives. Sic se ergo tenet corpus Christi, membra socia sic compinguntur et adunantur in charitate et in vinculo pacis, cum quisque id quod habet, praestat ei qui non habet : in eo quod habet, dives est; in eo quod ille non habet, pauper est. Sic vos diligite, sic vos amate. Nolite ad vos solos attendere; sed attendite indigentes circa vos. Sed quia cum laboribus et aerumnis fiunt ista in ista vita, nolite deficere. In lacrymis seminatis, in gaudio metetis. Quid enim, fratres mei? Ipse agricola quando procedit cum aratro, et portat semen, nonne aliquando frigidus est ventus, et imber deterret? Attendit coelum, videt triste, tremit frigore, et tamen procedit, et seminat. Timet enim ne cum tristem diem attendit et exspectat diem laetum, tempus transeat, et non inveniat quod metat. Nolite differre, fratres mei; seminate in hieme, seminate bona opera et cum ploratis; quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Mittunt semina sua, bonam voluntatem et bona opera.
14 Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Quare flebant? Quia inter miseros erant, et miseri erant. Melius est, fratres mei, ut nullus sit miser, quam ut tu facias misericordiam. Qui enim ut faciat misericordiam optat esse miseros, crudelem habet misericordiam: quomodo si medicus ut exerceret artem suam, optaret esse multos aegrotos, crudelis medicina esset. Melius est ut omnes sani sint; quam ut exerceatur ars medici. Melius est ergo ut omnes beati regnent in illa patria, quam ut sint quibus impendatur misericordia. Tamen quamdiu sunt quibus impendatur, non deficiamus in ista aerumna mittere semina. Etsi cum fletu seminamus, tamen cum gaudio metemus. In illa enim resurrectione mortuorum recipiet quisque manipulos suos, id est fructum seminis, coronam gaudiorum et exsultationis. Tunc erit triumphus laetantium, et ipsi morti insultantium, in qua gemebatur: tunc dicent morti, Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Sed quare iam gaudent? Quia portant manipulos suos. Quia euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Quare, mittentes semina sua? Quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.
15 Isto psalmo exhortati vos fuerimus maxime ad faciendam misericordiam, quia hinc ascenditur; et videtis quia ille cantat canticum graduum, qui ascendit. Mementote; nolite amare descendere et non ascendere, sed de ascensione cogitate: quia qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, incidit in latrones. Non descenderet, et non incideret in latrones. Iam ergo Adam descendit, et incidit in latrones: omnes enim nos Adam sumus. Sed transiit sacerdos, et contempsit; transiit Levita, et contempsit; quia Lex sanare non potuit. Transiit Samaritanus quidam, id est Dominus noster Iesus Christus: illi enim dictum est, Nonne verum dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Ille non dixit, Non sunt Samaritanus; sed dixit, Ego daemonium non habeo. Samarites enim interpretatur, Custos. Si diceret, Non sum Samaritanus; diceret, Non sum custos. Et quis alius custodiret? Deinde ponens similitudinem: Transiit Samarites, et fecit cum illo misericordiam, sicut scitis. Iacebat autem in via vulneratus, quia descendit. Transiens Samaritanus non nos contempsit: curavit nos, levavit in iumentum, in carne sua; perduxit ad stabulum, id est ad Ecclesiam; commendavit stabulario, id est Apostolo; dedit duos denarios unde curaretur, charitatem Dei et charitatem proximi: in his duobus enim praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Dixit autem stabulario: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi. Amplius erogavit Apostolus; quia cum omnibus Apostolis permissum esset ut acciperent tanquam milites Christi stipendia a provincialibus Christi, ille manibus suis laboravit, et annonas suas provincialibus donavit . Omnia facta sunt: si descendimus, et vulnerati sumus; ascendamus, cantemus, et proficiamus, ut perveniamus.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXIV. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXVI. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 125